monumenta.ch > Augustinus > sectio 17 > sectio 26

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 67, 26
Sed quid est, Captivasti captivitatem? Utrum quia vicit mortem, quae captivos tenebat in quibus regnabat? an ipsos homines appellavit captivitatem, qui captivi sub diabolo tenebantur? Cuius rei mysterium continet etiam titulus illius psalmi, Quando domus aedificabatur post captivitatem : id est, Ecclesia post gentilitatem. Ipsos itaque homines qui captivi tenebantur appellans captivitatem, sicut militia cum dicitur et intelliguntur qui militant, eamdem captivitatem a Christo captivatam dicit. Cur enim non sit captivitas felix, si et ad bonum homines possunt capi? Unde Petro dictum est: Ex hoc iam homines eris capiens . Captivati ergo, quia capti, et capti quia subiugati; sub lene illud iugum missi , liberati a peccato cuius servi erant, et iustitiae servi facti cuius liberi erant . Unde et ipse in illis est, qui dedit dona hominibus, et accepit dona in hominibus. Ideoque in ista captivitate, in ista servitute, in isto curru, sub isto iugo non sunt millia plorantium, sed millia laetantium. Dominus quippe in illis, in Sina, in sancto. Cui sensui congruit et alia interpretatio, qua interpretatur Sina Mensura. Nam de his donis laetitiae spiritualis Apostolus loquens id quod supra commemoravi: Unicuique autem nostrum, inquit, data est gratia secundum mensuram donationis Christi. Ac deinde sequitur quod etiam hic sequitur: Propter quod dicit, Ascendit in altum, captivavit captivitatem, dedit dona hominibus: quod hic est, accepisti dona in hominibus. Quid hac et illa veritate concordius? quid manifestius?